De Admirandis, Pag. 216
 
Vanini, De Admirandis

/p. 216/ a forma superiore, ut a Sapientum Dictatore[7]

in sapientiae tabulis scriptum est. Alex. Subtilissime.

Sed aliam modo attingamus quaestionem.

I. C. – Aristotelis sententiam a tuis obiectionibus

vindicasse mihi sat est.

DIALOGUS XXXIII.

De piscium nutrimento.

Alex

Quibus aluntur pisces? I. C. Hoc

ipsum mehercle est, quod a te

petere iamdudum decreveram.

Alex. – Ego aqua sola nutriri pisces

dixerim. Sane apuarum genus

hanc comprobat veritatem, quam ob causam

aquarellas nonnulli vocant. Ad hoc, si solo

aëre victitat chamaeleon, avis manucodiata

et canis levis, quid vetat asserere pisces sola

aqua vesci? I. C. – Uno ali nos Aristoteles[8] negat.

Alit aqua, non ut simplex elementum, sed

mixta, quare pluribus ali dicetur, qui aqua

vescitur. Omitti igitur a te poterat illa particula

sola. An apuae sola – ut tu loqueris –

aqua victitent, non disputo, cum nec ego

contradicere, nec tu probare possis. Nemo

sane nostrum id vidit, sed ab illis ad reliquos

pisces argumentum deducere haud debebas.

Indice

Pagine introduttive
LIBER PRIMUS De Coelo et Aere
LIBER SECUNDUS De Aqua et Terra
LIBER TERTIUS De Animalium Generatione et Affectibus quibusdam
LIBER QUARTUS SUBTILISSIMUS De Religione Ethnicorum